Ave, maris Stella, Dei Mater alma,
Atque semper Virgo, Felix caelo porta.
Sumens illud Ave Gabriellis ore,
Funda nos in pace, Mutans Hevae nomen.
Solve vincla reis, Profer lumen caecis,
Mala nostra pelle, Bona cuncta posce.
Monstra te esse matrem, Sumat per te preces,
Qui pro nobis natus, Tulit esse tuus.
Virgo singularis, Inter omnes mitis,
Nos culpis solútos, Mites fac et castos.
Vitam praesta puram, Iter para tutum,
Ut videntes Jesum, Semper collaetemur.
Sit laus Deo Patri, Summo Christidecus,
Spiritui Sancto, Tribus honor unus. Amen.
Inmmaculata Conceptio est hodie sanctae Mariae Virgínis,
Quae serpentis caput virgíneo pede contrívit
---------------
Ave María, gratia plena, Dominus tecum,
benedicta tu in muliéribus,
et benedictus fructus ventris tui Iesus.
Sancta Maria, Mater Dei,
ora pro nobis peccatoribus,
nunc et in ora mortis nostrae. Amen.